monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 13
omnibus autem insistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat. illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret (et) illos semper admiraret(ur), qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia: cum Latine declamaverant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant. ex quibus fuit SABINUS CLODIUS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt: